- SIGLA
- SIGLAvel SIGLAE, per syncopen pro Sigillae, subintellige Literae, memorantur in Papiae Glossario. Dicebantur autem sic compendia literarum, cum una vel duae literae pro integra voce, pluribus literis constante, ponebantur: Unde Festus, Notae erant literae, sed singulae, vel binae. Cic. pro Muraena, singulas literas: Gell. l. 17. c. 9. singularias, vocant. Tales, cum literarum initiô scribitur S. pro Salutem: vel S. P. D. pro, salutem plurimam dicit. Item S. V. B. E. E. Q. V. h. e. Si vales bene est, ego quoque valeo etc. Quamquam in his, ob consu€tudinem, res minus obscura: occultior in aliis, quae tradunt Valerius Probus, qui Hadriani, Caes. aetate floruit et Petrus Diaconus, qui sua dicavit Conrado I. Imperatori. Origo earum, ut et Notarum, de quibus supra, inde est, quod, postquam Academici Lectiones suas, ἀκροάταιεις appellatas Gell. l. 2. c. 22. et l. 20. c. 4. dictare coepissent, teste Appuleiô Florid. celerius vox Doctoris praecederet, quam ut integre scribendo Discipuli eum assequi possent: Itaque ad hoc artificium conversi sunt, primusque Xenophon quae dicebantur, hôc modô excepta, in publicum edidit, apud Laert. l. 2. in eius vita. Vide Georg. Hornium Histor. Philos. l. 7. c. 11. Inprimis autem Iurisconsulti, in excribendis Legibus, uti Siglis solebant. Unde Manilius l. 4. Astron.Hic etiam Legum tabulas et condita iuraNoverit, atque notis levibus pendentia verba,Et licitum sciet et vetitum quae poena sequatur.Cum vero hinc saepe error obveniret, quia unica litera plurium crebro rerum erat signum; iussit Iustinianus Imperator ut vocabulis integris, non Siglis, porro scriberetur. Vide verba eius l. 1. Cod. Theodos. tit. 17. de vet iure enucl. leg. 1. et tit. eod. l. 2. Atque ut is e Latinis Iuris codicib. Siglas sustulit: ita in Graecis libris idem fecit Basilius Imperator uti testatur Cedrenus p. 467. Quam antiqua autem haec scribendi fuerit ratio, illud Ciceronis pro Muraena ostendit: Irati Iurisconsulti, ne dierum ratione pervulgatâ et cognitâ, sine sua ope posset lege agi, notas quasdam composuerunt, ut ipsi omnibus rebus interessent. E quibus Iureconsultos veteres Siglarum Inventores fuisse argnas: Alias Notas presse dictas a Siglis distingui notum, cum hae literis constent, illae secus. Scripsit de Siglis libellum Mango, ad Carolum Regem quem his ei dedicavit versiculis,Haec iuris σημεῖα lubens Rex accipe Carle,Offert devotus quae tibi Mango tuus.Ubi σημείων vox haud aliter sumitur, ac a Tullio l. 13. ad Attic. Ep. 32. Quod ad te de legatis scripsi, parum, credo, intellexisti, quia διὰ σημείων scripsi. Ut et a Plu™archo in Catone et Cicerone, ubi vocat σημεῖα εν μακροῖς καὶ βραχέσι τύποις πολλῶν γραμμάτων δύναμιν ἔχοντα. Ubi quidem plerique Notas intelligunt, quae literae non sunt, quales tradidêre Tyro et Seneca. Sed sperare potuit Cicero, Atticum, quâ ingenii acie esset, ex primoribus literis collecturum de vocibus integris: at non potuit putare, divinaturum id ex incognitis istiusmodi signis. Nec Mango aliud docet, quam literas initiales pro integris vocibus positas: uti nec alter ille, cuius Iuridicas Notas ex veterib. membranis, in corpore Grammaticorum veter. habemus. Gerh. Ioh. Vossius de Arte Gramm. l. 1. c. 40. Vide quoque infra Tachygraphia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.